Eumenes
ch. 1
Eum.1.1
Eumenes Cardianus. huius si virtuti par data
esset fortuna, non ille quidem maior exsitisset, quod
magnos homines virtute metimur, non fortuna, sed
multo illustrior atque etiam honoratior.
Eum.1.2
nam cum aetas eius incidisset in ea tempora, quibus Macedones
florerent, multum ei detraxit inter eos viventi, quod
alienae erat civitatis, neque aliud huic defuit quam
generosa stirps.
Eum.1.3
etsi enim domestico summo genere
erat, tamen Macedones eum sibi aliquando anteponi
indigne ferebant, neque tamen non patiebantur: vincebat enim omnes cura, vigilantia, patientia, calliditate
et celeritate ingenii.
Eum.1.4
Hic peradulescentulus ad amicitiam accessit Philippi,
Amyntae filii, brevique tempore in intimam pervenit familiaritatem: fulgebat enim iam in adulescentulo indoles virtutis.
Eum.1.5
itaque eum habuit ad manum
scribae loco, quod multo apud Graios honorificentius
est quam apud Romanos. namque apud nos, re vera
sicut sunt, mercennarii scribae existimantur; at apud
illos e contrario nemo ad id officium admittitur nisi
honesto loco, et fide et industria cognita, quod necesse est omnium consiliorum eum esse participem.
Eum.1.6
hunc locum tenuit amicitiae apud Philippum annos
septem. illo interfecto eodem gradu fuit apud Alexandrum annos tredecim. novissimo tempore praefuit etiam alterae equitum alae, quae Hetaerice appellabatur. utrique autem in consilio semper affuit et
omnium rerum habitus est particeps.
ch. 2
Eum.2.1
Alexandro Babylone mortuo, cum regna singulis
familiaribus dispertirentur et summa tradita esset
tuenda eidem, cui Alexander moriens anulum suum
dederat, Perdiccae
Eum.2.2
(ex quo omnes coniecerant eum
regnum ei commisisse, quoad liberi eius in suam tutelam pervenissent: aberat enim Crateros et Antipater,
qui antecedere hunc videbantur; mortuus erat Hephaestio, quem unum Alexander, quod facile intellegi
posset, plurimi fecerat), hoc tempore data est Eumeni
Cappadocia sive potius dicta: nam tum in hostium
erat potestate.
Eum.2.3
hunc sibi Perdiccas adiunxerat magno
studio, quod in homine fidem et industriam magnam
videbat, non dubitans, si eum pellexisset, magno usui
fore sibi in eis rebus quas apparabat. cogitabat enim,
quod fere omnes in magnis imperiis concupiscunt,
omnium partes corripere atque complecti.
Eum.2.4
neque vero
hoc ille solus fecit, sed ceteri quoque omnes, qui
Alexandri fuerant amici. primus Leonnatus Macedoniam praeoccupare destinavit. is multis magnisque
pollicitationibus persuadere Eumeni studuit, ut Perdiccam desereret ac secum faceret societatem.
Eum.2.5
cum perducere eum non posset, interficere conatus est et
fecisset, nisi ille clam noctu ex praesidiis eius effugisset.
ch. 3
Eum.3.1
Interim conflata sunt illa bella, quae ad internicionem post Alexandri mortem gesta sunt, omnesque concurrerunt ad Perdiccam opprimendum. quem
etsi infirmum videbat, quod unus omnibus resistere
cogebatur, tamen amicum non deseruit neque salutis
quam fidei fuit cupidior.
Eum.3.2
praefecerat hunc Perdiccas
ei parti Asiae, quae inter Taurum montem iacet atque
Hellespontum, et illum unum opposuerat Europaeis
adversariis; ipse Aegyptum oppugnatum adversus Ptolemaeum erat profectus.
Eum.3.3
Eumenes cum neque magnas
copias neque firmas haberet, quod et inexercitatae et
non multo ante erant contractae, adventare autem dicerentur Hellespontumque transisse
Antipater et Crateros magno cum exercitu Macedonum, viri cum claritate tum usu belli praestantes
Eum.3.4
(Macedones vero milites ea tum erant fama, qua nunc Romani feruntur: etenim semper habiti sunt fortissimi, qui summi
imperii potirentur): Eumenes intellegebat, si copiae
suae cognossent, adversus quos ducerentur, non modo
non ituras, sed simul cum nuntio dilapsuras.
Eum.3.5
itaque hoc ei visum est prudentissimum, ut deviis itineribus
milites duceret, in quibus vera audire non possent,
et iis persuaderet se contra quosdam barbaros proficisci.
Eum.3.6
atque tenuit hoc propositum et prius in aciem
exercitum eduxit proeliumque commisit, quam milites
sui scirent, cum quibus arma conferrent. effecit etiam
illud locorum praeoccupatione, ut equitatu potius dimicaret, quo plus valebat, quam peditatu, quo erat
deterior.
ch. 4
Eum.4.1
Quorum acerrimo concursu cum magnam partem
diei esset pugnatum, cadit Crateros dux et Neoptolemus, qui secundum locum imperii tenebat. cum hoc
concurrit ipse Eumenes.
Eum.4.2
qui cum inter se complexi
in terram ex equis decidissent, ut facile intellegi possent inimica mente contendisse animoque magis etiam
pugnasse quam corpore, non prius distracti sunt,
quam alterum anima relinqueret. ab hoc aliquot plagis
Eumenes vulneratur, neque eo magis ex proelio excessit, sed acrius hostes institit.
Eum.4.3
hic equitibus profligatis, interfecto duce Cratero, multis praeterea et
maxime nobilibus captis pedester exercitus, quod in
ea loca erat deductus, ut invito Eumene elabi non
posset, pacem ab eo petiit. quam cum impetrasset,
in fide non mansit et se, simulac potuit, ad Antipatrum recepit.
Eum.4.4
Eumenes Craterum ex acie semivivum
elatum recreare studuit; cum id non posset, pro hominis dignitate proque pristina amicitia (namque illo
usus erat Alexandro vivo familiariter) amplo funere
extulit ossaque in Macedoniam uxori eius ac liberis
remisit.
ch. 5
Eum.5.1
Haec dum apud Hellespontum geruntur, Perdiccas
apud Nilum flumen interficitur a Seleuco et Antigene,
rerumque summa ad Antipatrum defertur. hic qui
non deseruerant, exercitu suffragium ferente capitis
absentes damnantur, in eis Eumenes. hac ille perculsus plaga non succubuit neque eo setius bellum administravit. sed exiles res animi magnitudinem, etsi
non frangebant, tamen minuebant.
Eum.5.2
hunc persequens Antigonus, cum omni genere copiarum abundaret,
saepe in itineribus vexabatur, neque umquam ad manum accedere licebat nisi iis locis, quibus pauci multis
possent resistere.
Eum.5.3
sed extremo tempore, cum consilio
capi non posset, multitudine circumitus est. hinc tamen
multis suis amissis se expedivit et in castellum Phrygiae, quod Nora appellatur, confugit.
Eum.5.4
in quo cum circumsederetur et vereretur, ne uno loco manens
equos militares perderet, quod spatium non esset agitandi, callidum fuit eius inventum, quem ad modum
stans iumentum concalfieri exercerique posset, quo
libentius et cibo uteretur et a corporis motu non removeretur.
Eum.5.5
substringebat caput loro altius, quam ut
prioribus pedibus plene terram posset attingere, deinde
post verberibus cogebat exsultare et calces remittere:
qui motus non minus sudorem excutiebat, quam si
in spatio decurreret.
Eum.5.6
quo factum est, quod omnibus
mirabile est visum, ut aeque nitida iumenta ex castello
educeret, cum complures menses in obsidione fuisset,
ac si in campestribus ea locis habuisset.
Eum.5.7
in hac conclusione, quotienscumque voluit, apparatum et munitiones Antigoni alias incendit, alias disiecit. tenuit
autem se uno loco, quamdiu hiems fuit, quod castra
sub divo habere non poterat. ver appropinquabat:
simulata deditione, dum de condicionibus tractat, praefectis Antigoni imposuit seque ac suos omnes extraxit
incolumes.
ch. 6
Eum.6.1
Ad hunc Olympias, mater quae fuerat Alexandri,
cum litteras et nuntios misisset in Asiam consultum,
utrum repetitum iret Macedoniam (nam tum in Epiro
habitabat) et suas res occuparet,
Eum.6.2
huic ille primum
suasit, ne se moveret et exspectaret, quoad Alexandri
filius regnum adipisceretur; sin aliqua cupiditate raperetur in Macedoniam, oblivisceretur omnium iniuriarum et in neminem acerbiore uteretur imperio.
Eum.6.3
horum illa nihil fecit: nam et in Macedoniam profecta
est et ibi crudelissime se gessit. petiit autem ab
Eumene absente, ne pateretur Philippi domus ac familiae inimicissimos stirpem quoque interimere, ferretque opem liberis Alexandri.
Eum.6.4
quam veniam si daret,
quam primum exercitus pararet, quos sibi subsidio
adduceret. id quo facilius faceret, se omnibus praefectis, qui in officio manebant, misisse litteras, ut ei
parerent eiusque consiliis uterentur.
Eum.6.5
his rebus Eumenes permotus satius duxit, si ita tulisset fortuna,
perire bene meritis referentem gratiam quam ingratum
vivere.
ch. 7
Eum.7.1
Itaque copias contraxit, bellum adversus Antigonum comparavit. quod una erant Macedones complures nobiles, in eis Peucestes, qui corporis custos
fuerat Alexandri, tum autem obtinebat Persidem, et
Antigenes, cuius sub imperio phalanx erat Macedonum,
invidiam verens (quam tamen effugere non potuit), si
potius ipse alienigena summi imperii potiretur quam
aliquis Macedonum, quorum ibi erat multitudo,
Eum.7.2
in principiis Alexandri nomine tabernaculum statuit in
eoque sellam auream cum sceptro ac diademate iussit
poni eoque omnes cottidie convenire, ut ibi de summis rebus consilia caperentur, credens minore se invidia fore, si specie imperii nominisque simulatione
Alexandri bellum videretur administrare. quod effecit.
Eum.7.3
nam cum non ad Eumenis principia, sed ad regia conveniretur atque ibi de rebus deliberaretur, quodam
modo latebat, cum tamen per eum unum gererentur
omnia.
ch. 8
Eum.8.1
Hic in Paraetacis cum Antigono conflixit, non
acie instructa, sed in itinere, eumque male acceptum
in Mediam hiematum coegit redire. ipse in finitima
regione Persidis hiematum copias divisit, non ut voluit, sed ut militum cogebat voluntas.
Eum.8.2
namque illa phalanx Alexandri Magni, quae Asiam peragrarat
deviceratque Persas, inveterata cum gloria tum etiam licentia, non
parere se ducibus, sed imperare postulabat, ut nunc veterani faciunt
nostri. itaque periculum est ne faciant quod illi fecerunt, sua
intemperantia nimiaque licentia ut omnia perdant neque minus eos, cum
quibus fecerint, quam adversus quos steterint.
Eum.8.3
quodsi quis illorum veteranorum legat facta,
paria horum cognoscat neque rem ullam nisi tempus
interesse iudicet. sed ad illos revertar. hiberna sumpserant non ad usum belli, sed ad ipsorum luxuriam,
longeque inter se discesserant.
Eum.8.4
hoc Antigonus cum
comperisset intellegeretque se parem non esse paratis
adversariis, statuit aliquid sibi consilii novi esse capiendum. duae erant viae, qua ex Medis, ubi ille hiemabat, ad adversariorum hibernacula posset perveniri.
Eum.8.5
quarum brevior per loca deserta, quae nemo incolebat
propter aquae inopiam, ceterum dierum erat fere decem;
illa autem, qua omnes commeabant, altero tanto longiorem habebat anfractum, sed erat copiosa omniumque rerum abundans.
Eum.8.6
hac si proficisceretur, intellegebat prius adversarios rescituros de suo adventu,
quam ipse tertiam partem confecisset itineris; sin per
loca sola contenderet, sperabat se imprudentem hostem
oppressurum.
Eum.8.7
ad hanc rem conficiendam imperavit
quam plurimos utres atque etiam culleos comparari
post haec pabulum, praeterea cibaria cocta dierum
decem, ut quam minime fieret ignis in castris. iter
quo habeat, omnes celat. sic paratus, qua constituerat,
proficiscitur.
ch. 9
Eum.9.1
Dimidium fere spatium confecerat, cum ex fumo
castrorum eius suspicio allata est ad Eumenem hostem
appropinquare. conveniunt duces: quaeritur, quid opus
sit facto. intellegebant omnes tam celeriter copias
ipsorum contrahi non posse, quam Antigonus affuturus videbatur.
Eum.9.2
hic omnibus titubantibus et de rebus summis desperantibus Eumenes ait, si celeritatem velint
adhibere et imperata facere, quod ante non fecerint,
se rem expediturum. nam quod iter diebus quinque
hostis transisse posset, se effecturum ut non minus
totidem dierum spatio retardaretur: quare circumirent,
suas quisque contraheret copias.
Eum.9.3
ad Antigoni autem
refrenandum impetum tale capit consilium. certos
mittit homines ad infimos montes, qui obvii erant
itineri adversariorum, iisque praecipit ut prima nocte,
quam latissime possint, ignes faciant quam maximos
atque hos secunda vigilia minuant, tertia perexiguos reddant,
Eum.9.4
ut assimulata castrorum consuetudine suspicionem iniciant hostibus, iis locis esse castra ac de
eorum adventu esse praenuntiatum; idemque postera
nocte faciant.
Eum.9.5
quibus imperatum erat, diligenter praeceptum curant. Antigonus
tenebris obortis ignes conspicatur: credit de suo adventu esse auditum
et adversarios illuc suas contraxisse copias.
Eum.9.6
mutat consilium
et, quoniam imprudentes adoriri non posset, flectit
iter suum et illum anfractum longiorem copiosae viae
capit ibique diem unum opperitur ad lassitudinem sedandam militum ac reficienda iumenta, quo integriore
exercitu decerneret.
ch. 10
Eum.10.1
Sic Eumenes callidum imperatorem vicit consilio
celeritatemque impedivit eius, neque tamen multum profecit.
Eum.10.2
nam invidia ducum, cum quibus erat, perfidiaque Macedonum veteranorum, cum superior proelio discessisset, Antigono est deditus, cum exercitus
ei ter ante separatis temporibus iurasset se eum defensurum neque umquam deserturum. sed tanta fuit
nonnullorum virtutis obtrectatio, ut fidem amittere
mallent quam eum non perdere.
Eum.10.3
atque hunc Antigonus, cum ei fuisset infestissimus, conservasset, si
per suos esset licitum, quod ab nullo se plus adiuvari
posse intellegebat in eis rebus, quas impendere iam
apparebat omnibus. imminebant enim Seleucus, Lysimachus, Ptolemaeus, opibus iam valentes, cum quibus
ei de summis rebus erat dimicandum.
Eum.10.4
sed non passi
sunt ii qui circa erant, quod videbant Eumene recepto
omnes prae illo parvi futuros. ipse autem Antigonus
adeo. erat incensus, ut nisi magna spe maximarum
rerum leniri non posset.
ch. 11
Eum.11.1
Itaque cum eum in custodiam dedisset et praefectus custodum quaesisset, quem ad modum servari
vellet, 'ut acerrimum' inquit 'leonem aut ferocissimum
elephantum': nondum enim statuerat, conservaret eum necne.
Eum.11.2
veniebat autem ad Eumenem utrumque genus
hominum, et qui propter odium fructum oculis ex eius
casu capere vellent, et qui propter veterem amicitiam
colloqui consolarique cuperent, multi etiam, qui eius
formam cognoscere studebant, qualis esset, quem tam
diu tamque valde timuissent, cuius in pernicie positam spem habuissent victoriae.
Eum.11.3
at Eumenes, cum
diutius in vinclis esset, ait Onomarcho, penes quem
summa imperii erat custodiae, se mirari, quare iam
tertium diem sic teneretur: non enim hoc convenire
Antigoni prudentiae, ut sic uteretur devicto: quin aut
interfici aut missum fieri iuberet.
Eum.11.4
hic cum ferocius
Onomarcho loqui videretur, 'quid? tu' inquit 'animo
si isto eras, cur non in proelio cecidisti potius quam
in potestatem inimici venires?'
Eum.11.5
huic Eumenes 'utinam
quidem istud evenisset! sed eo non accidit, quod numquam cum fortiore sum congressus: non enim cum
quoquam arma contuli, quin is mihi succubuerit.' neque id erat falsum: non enim virtute hostium, sed
amicorum perfidia decidit. nam et dignitate fuit
honesta et viribus ad laborem ferendum firmis neque
tam magno corpore quam figura venusta.
ch. 12
Eum.12.1
De hoc Antigonus cum solus constituere non
auderet, ad consilium rettulit. hic cum omnes primo
perturbati admirarentur non iam de eo sumptum esse
supplicium, a quo tot annos adeo essent male habiti,
ut saepe ad desperationem forent adducti, quique maximos duces interfecisset,
Eum.12.2
denique in quo uno tantum
esset, ut, quoad ille viveret, ipsi securi esse non possent, interfecto nihil habituri negotii essent: postremo,
si illi redderet salutem, quaerebant, quibus amicis
esset usurus: sese enim cum Eumene apud eum non futuros.
Eum.12.3
hic cognita consilii voluntate tamen usque
ad septimum diem deliberandi sibi spatium reliquit.
tum autem, cum iam vereretur ne qua seditio exercitus oreretur, vetuit quemquam ad eum admitti et
cottidianum victum removeri iussit: nam negabat se
ei vim allaturum, cui aliquando fuisset amicus.
Eum.12.4
hic tamen non amplius quam triduum fame fatigatus, cum
castra moverentur, insciente Antigono iugulatus est
a custodibus.
ch. 13
Eum.13.1
Sic Eumenes annorum quinque et quadraginta,
cum ab anno vicesimo, uti supra ostendimus, septem
annos Philippo apparuisset, tredecim apud Alexandrum
eundem locum obtinuisset, in eis unum equitum alae
praefuisset, post autem Alexandri Magni mortem imperator exercitus duxisset summosque duces partim
reppulisset, partim interfecisset, captus non Antigoni
virtute, sed Macedonum periurio talem habuit exitum vitae.
Eum.13.2
in quo quanta omnium fuerit opinio eorum,
qui post Alexandrum Magnum reges sunt appellati,
ex hoc facillime potest iudicari, quod, quorum nemo
Eum.13.3
Eumene vivo rex appellatus est, sed praefectus, eidem
post huius occasum statim regium ornatum nomenque sumpserunt neque, quod initio praedicarant, se
Alexandri liberis regnum servare, praestare voluerunt
et hoc uno propugnatore sublato quid sentirent aperuerunt. huius sceleris principes fuerunt Antigonus,
Ptolemaeus, Seleucus, Lysimachus, Cassandrus.
Eum.13.4
Antigonus autem Eumenem mortuum propinquis eius sepeliendum tradidit. ii militari honestoque funere, comitante toto exercitu, humaverunt ossaque eius in
Cappadociam ad matrem atque uxorem liberosque eius
deportanda curarunt.